Vexilla Regis prodeunt Lyrics

Giacomo Puccini Lyrics

You are viewing Vexilla Regis prodeunt Lyrics - Giacomo Puccini

Vexilla Regis prodeunt song lyrics are written by Giacomo Puccini

Complete information about Vexilla Regis prodeunt lyrics

Selected song name: Vexilla Regis prodeunt
Singer Name: Giacomo Puccini
Lyrics written by: Giacomo Puccini

You can see all the lyrics of Giacomo Puccini songs at rare-lyrics.com



Vexilla Regis prodeunt;
Fulget Crucis mysterium
Quo carne carnis conditor
Suspensus est patibulo

Confixa clavis viscera
Tendens ma***, vestigia
Redemptionis gratia
Hic immolata est hostia

Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae
Ut nos lavaret crimine
Manavit unda et sanguine

Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine
Dicendo nationibus:
Regnavit a ligno Deus

Arbor decora et fulgida
Ornata Regis purpura
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere

Beata, cuius brachiis
Pretium pependit saeculi:
Statera facta corporis
Praedam tulitque tartari
Fundis aroma cortice
Vincis sapore nectare
Iucunda fructu fertili
Plaudis triumpho nobili

Salve, ara, salve, victima
De pa**ionis gloria
Qua vita mortem pertulit
Et morte vitam reddidit

O Crux ave, spes unica
Hoc Pa**ionis tempore!
Piis adauge gratiam
Reisque dele crimina

Te, fons salutis Trinitas
Collaudet omnis spiritus:
Quibus crucis victoriam
Largiris adde praemium